monumenta.ch > Seneca Maior > 6
Seneca Maior, Controversiae, 9, Casus V <<<    

Casus VI HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  VENEFICA TORQUEATUR, DONEC CONSCIOS INDICET. Quidam mortua uxore, ex qua filium habebat, duxit alteram et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens. accusavit maritus novercam venefici. damnata, cum torqueretur, dixit consciam sibi filiam esse. petitur puella ad supplicium. pater defendit. 1  CESTI PII. Non est, quod putetis has lacrimas aut filiae esse aut re(ae): fratrem (desiderat). Non prodesset tibi, puella, ne hoc quidem, bav1554.77 v quod te frater amavit, nisi mater odisset. Hoc me occidisti, noverca, quod scisti consciam eligere. Paene dixi: 'ante actam eius vitam excutiamus'! FULVI SPARSI. Nefaria mulier, filiae quoque noverca, ne mori quidem potuit, nisi ut occideret. inter gladiatores quoque victoris condicio pessuma est cum moriente pugnantis. nullum magis adversarium timeas quam qui vivere non potest, occidere potest. 2  VIBI GALLI. Concitatissuma est in morte rabies, et desperatione ultima in furorem animus impellitur. quaedam ferae tela ipsa commordent et ad mortis auctorem per vulnera sua ruunt. abscisa missione gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur. praecipitati non quod impulit tantum trahunt sed quod occurrit, et naturali quodam deploratae mentis adfectu morientibus gratissimum est commori. 3  VOTIENI MONTANI. Dum filium vindico, ubi gravissime mihi noceri posset, ostendi. Veneficio simile mendacium! Si incredibile est parricidium in (noverca, in) sorore creditis? non timeo, ne quis hoc in sorore credat, quod ego vix probavi in noverca. Natam mihi filiam quasi futurae pacis obsidem sustuli; aiebam: 'dum matris meminit, obliviscetur novercae'. at illa, dum novercae meminit, matris oblita est. 'Filia' inquit 'mihi conscia est': post hanc vocem remissa putares tormenta; similis facta torquenti est. Soror fratri venenum dedit? quamdiu luctati sumus, ut crederetur noverca privigno dedisse! Noverca, quod volueras consecuta es: damnasse iam paenitet. 4  ARGENTARI. Facio rem, iudices, non novam: liberos meos a noverca vindico. [ne] peto, ne, quia filium vindicavi, filiam perdam. Nisi succurritis, noverca vicit, ego victus sum. Duxi nescio peiorem uxorem an novercam. Hoc mihi carior est, quod tam invisa matri fuit. CORNELI HISPANI. Si conscia esset, neminem expectarem; scitis, quemadmodum veneficam oderim. Instabam tormentis, aiebam: 'morere peius quam o(cci)disti'. non satis mihi ardere ignes videbantur, non satis insidere verbera; dixi: '[si] quid adicere tormentis tuis possum? puto, iubebo filiam adferri; vocet hoc aliquis! ' [matrem] quid expavisti, puella? quid ad sinus meos refugisti? quid extimuisti (matrem) tamquam novercam? 5  MARULLI. Ne inter supplicia quidem desit occidere, et hanc quisquam putet non potuisse venenum sine conscia dare? Puella, quae occidisse fratrem dicitur, quid ante peccavit? noverca quoque ante privignum occidit quam filiam. Haec bonae spei est; quaeritis argumentum? matri suae non placet. ARELLI FUSCI. Etiam cineribus tuis infesta est noverca: quod unum potest, persequitur sororem tuam. Quid potest adhuc nosse nisi fratrem? Prosit illi apud vos, quod illam pater laudat, et prosit, quod talis mater accusat. 6  MENTONIS. Non misereris huius? miserior est quam frater: ille habuit sine dubio novercam. 'Conscia' inquit 'est filia'; ego torqueri coepi, noverca torquere. Consecuta es, mulier, quod voluisti: solus omnium magis sensi novercam, cum perdidi. PORCI LATRONIS. Habui filium tam bonum, ut illum amare posset etiam noverca, nisi in eam incidisset, quae posset etiam filiam odisse. Hucine scelera recciderunt, ut parricidium puellare sit? Illa si mabav1554.78 rgnitudinem rei non intellegit, num est idonea parricidio? 'sed veneficae' inquit 'filia est': si parentes inspiciuntur, cur non potius patri videatur similis, cui placet, quam matri, cui displicet? denique non recuso, quominus in illa vel matris exigatur imitatio: illa, cum huius aetatis esset, nec noverca erat nec venefica. 7  ALBUCI SILI. Duxi uxorem nullis adhuc inquinatam fabulis. nec miror innocentem tunc fuisse: adhuc puella erat. BLANDI. Ut scelerata sit, nempe matri suae similis est; ante veneficium oportet faciat quam parricidium. 'Filia' inquit 'conscia est': di te perdant! etiam dum torqueris, occidis. servus tortus Catonem conscium furti dixit.; quid agitis? utrum plus creditis tormentis an Catoni? BUTEONIS. Si conscius a te, puella, quaeretur, nominato patrem. Quod noverca tam sero, puella tam cito? 'Filia' inquit 'conscia est': male pereas! at ego te putabam unius novercam. 8  TRIARI. 'Filia' inquit 'tua conscia est'; videbatur sibi post hanc vocem vicisse. Amissum fratrem flevit in funere, totius populi lacrimas suis expressit; itaque illam noverca peius perire voluit quam privignum. 'Filia' inquit 'conscia est': hoc ultumum fuit novercae veneficium. Q. HATERI. Succurrite, quaeso, ne, cum torta sit, quia filium meum occiderat, filiam etiam, dum torquetur occiderit. Liberos effero semper unius mulieris aut mendacio aut veneno. Non flet quantum reae satis est: quemadmodum illi extorquebo lacrimas? adferte mihi imaginem fratris. videte subito desiderio fletus concitatos. numquid talem vultum, cum mater torqueretur, habuit? 9  Pars altera. TRIARI. Si odissemus te, pateremur cum eiusmodi filia vivere. Quarundam ferarum catuli cum rabie nascuntur. venena statim (a) radicibus pestifera sunt. quantum illi ad scelera aetatis adiecit, quod illam noverca peperit! Quid illa, quae fratrem in moram sequentis patris sparsit? habes exemplum, quod et sorori conveniat et virgini. 10  Divisio. CESTIUS in duas partes coniecturam divisit et primum quaesiit, an illi conscia opus fuerit. deinde, si opus [est aut] fuit, an hanc habuerit. non servavit autem modum, nam et illum locum diu tractavit: non posse sororem in mortem fratris impelli; et interim tam puellam voluit videri, ut nulli esset idonea ministerio. itaque elegantissime deridebat MONTANUS VOTIENUS in hac controversia ineptias rhetorum, quod sic declamarent, tamquam haec, quae nominata est, infans esset, nec intellegerent, si talis esset, ne futuram quidem ream. itaque hoc de(be)mus, inquit, nobis proponere: puellam eius aetatis, in qua est certe credibile scelus. illud quidem intolerabile esse aiebat: induxerat CESTIUS matrem dicentem filiae: 'da fratri venenum', (filiam respondentem: 'mater, quid est venenum?') 11  TRIARIUS multo rem magis ineptam, quia non invenit illam sed corrupit (nam ex Cesti sententia traxit). induxerat novercam dicentem: 'do fratri venenum', fecit illam respondentem: 'mater, et mihi da'. quid enim est tam absurdum quam matrem sic locutam cum puella: 'do fratri bav1554.78 v venenum'? non ferebat nec illam Triari sententiam, qua aliter Haterius usus (est), cum ad epilogum pervenisset: hoc loco debebat reus flere. num flet puella? inveniam, quemadmodum fleat: aliquis hoc imaginem fratris! illa enim, si tam puella est, ut dicat: 'mater, quid est venenum? ' non potest tantae pietatis esse, ut eam imago fratris in lacrimas concitet. Tantus autem error est in omnibus quidem studiis, maxime in eloquentia, cuius regula incerta est, ut vitia quidam sua et intellegant et ament. 12  CESTIUS pueriliter se dixisse intellegebat: 'mater, quid est venenum? '; deridebat enim MURREDIUM, qui hanc sententiam imitatus in epilogo, cum adloqui coepisset puellam et diceret: 'compone te in periclitantium habitum, profunde lacrimas, manus ad genua dimitte, rea es', fecerat respondentem puellam: 'pater, quid est rea? ' et aiebat Cestius: quod si ad deridendum me dixit, homo venustus fuit; et ego (non)numq(uam) scio me ineptam sententiam dicere. multa autem dico non quia mihi placent sed quia audientibus placitura sunt. 13  Et illud RUFI VIBI tolerabilius aiebat esse sed et ipsum aliqua obiurgatione dignum: dixerat in epilogo: nutrix, ream tolle. Illud in HATERIO, qui et promisit oratorem et praestitit, negabat se perferre, quod dixerat: haec rea non mittenda in exilium sed ferenda est; cum sciret, inquit, in exilium deportandos locari solere. quid enim intellegi vult hac sententia? ex toto puellam ambulare non posse, (an non posse) usque in exilium? verum est, sed nec mater eius potuisset. 14  SILO (a) parte patris comparationem fecit inter se matris et filiae (et) totam hac figura declamavit: non sum, inquit, vobis dicturus, qualis debeat esse venefica. operam perdam, si coepero describere debere (esse) aetate provectam, usu exercitatam, invisam viro, quae possit etiam filiam occidere. supervacuum est uti pluribus verbis: in hac ipsa causa habemus veneficae exemplar. comparemus inter se duas reas, nec est, quod quaeratis aliquem, qui cognitionem vestram per omnis comparationis partis ducat; ego vobis dicam, quomodo illam accusaverim. ego illi obieci ante actam vitam; vos huic potestis obicere? et sic omnia circumit et comparando defendit. 15  illam quaestiunculam, quae in prima parte tractata erat a quibusdam, an illi utique opus fuisset conscia, sic transcucurrit: aiebat, inquit, tota actione rea: 'dic, quam consciam habuerim'. ego negabam opus illi fuisse, aiebam: in eadem domo eras, venenum notum erat, novercae occasio facilis conviventi, non eras suspecta, nemo te timebat propter sororem. Ex altera parte hoc usus est colore: novercam ideo privigno venenum dedisse, ut filia sua sola heres esset. eandem illi et consciam fuisse venefici et causam. 16  Omnes declamatores aiebat voluisse aliquid novi dicere illo loco, quo nominabat noverca filiam consciam. dixit, inquit, HYBREAS: τί οὖν; ἐψεύσατο κατὰ τῆσ ἰδίας θυγατρὸς; οὐκ· ἀλλὰ κατὰ τῆς ἐμῆς. bav1554.79 r Hanc sententiam FUSCUS ARELLIUS, cum esset ex Asia(nis), non casu dixit sed transtulit, ad verbum quidem: quid ergo? inquit, mentita est de filia sua? immo de mea. Modestius hanc sententiam vertit HATERIUS: quid ergo? mentita est? quidni illa mentiretur de accusatoris sui filia? 17  CESTIUS dixit: nominavit privigni sui sororem. ALBUCIUS dixit: quid habuit, quod dubitaret, an parceret filiae eius, a quo occidebatur, sorori eius, quem occiderat? TRIARIUS dixit: 'quid ergo? mater mentita est? ' tolle matris nomen; post damnationem noverca est. BLANDUS dixit: 'nominabo istam, quae patri adfuit, istam, quae mortuo fratre (flevit, tort)a matre non flevit.' SILO POMPEIUS dixit: 'filia' inquit 'mihi conscia est. ' post hoc eundem vultum eius notavi, quem videram moriente privigno. 18  MONTANUS VOTIENUS MARCELLUM MARCIUM, amicum suum, cuius frequenter mentionem in scriptis suis facit tamquam hominis diserti, aiebat hanc dixisse sententiam: invenit, quomodo damnata accusaret, moriens occideret, torta torqueret. non est hoc indicium sed alterum novercae veneficium. LATRO dixerat, cum descripsisset tormenta: instabam super caput non accusator sed tortor; ipse ignes subiciebam, ipse ad intendendum eculeum manus admovebam: 'ego non bibam sanguinem istius, non eruam oculos? filium mihi eripuit. nisi citius illam oppressissem, et filiam abstulisset.' TRIARIUS dixit: cum accusarem, obieci veneficium. in ultima parte inter preces meas excitavi puellam ad ultionem fratris sui. haec res maxime iudices movit, haec maxime novercam offendit. ALBUCIUS dixit: postquam nominavit filiam, ad me respexit, videlicet ut sciret, an satis torsisset. NICETES egregie dixit in hoc eodem loco: συνοῖδέ μοί, φησιν, ἡ θυγάτηρ· καὶ προσέθηκεν· ἡ τούτου. 19  MONTANUS, cum diceret illum locum: quamvis sceleratos parentes velle tamen innocentes liberos suos esse, dixit: potest ista filiam veneficam fingere, si potest facere. difficilius est liberos inquinare quam perdere. et illud: favete saeculo, iudices, cum ingentia scelera ferat, ne etiam immatura tulerit; favete, ut nullum scelus commissum sit, nisi quod solet; favete, ut potius noverca non desierit parricidium facere quam soror coeperit. damnare illam potui, effugere non potui. sero fecisti, noverca: si hoc ante dixisses, potuisti praevaricationem pacisci. recte, cum damnareris, animosa eras, recte (aiebas: 'filiam habes; impune nihil) mihi potes facere'. si qua est fides, accusator insidias reae timui: nusquam a sinu meo dimisi puellam, ipse omnes praegustavi cibos. incauta futuri mortalitas! postquam ad tortorem perduxi novercam, timere de filia desii. 20  Omnes illo colore usi sunt: a noverca nomi(na)tam filiam in dolorem patris. GALLIO plura dixit: fortasse, inquit, hanc nominavit, ut veros conscios celaret, fortasse ut, quia acerrume instabat accusator, hoc metu territus finem tormentis imponeret. fortasse nimio dolore tormentorum stupefacta nescit, bav1554.79 v quid loqueretur. novissume dixit: fortasse in hoc, ut, quae poenas venefici dabat, accusationis exigeret. illum sensum adiecit: ex meis hoc adfectibus aestumo: tunc, cum ira, cum odio furerem, circumspiciebam omnis ultionis vias oblitus innocentiae. si proprios habuisset filios noverca, occidissem. in hanc ipsam quotiens impetum facere volui! sed propter hoc a me tuta erat, quod a matre non erat.
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Controversiae, 9, Casus V <<<    
monumenta.ch > Seneca Maior > 6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik